monumenta.ch > Plinius > sectio 168

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 168
{L} quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam.